- CYDNUS
- CYDNUSCilicae fluv. Tarsum urbem praeterfluens. Iustin. l. 11. c. 8. Cum Tarsum venisset, captus Cydnis fluminis amoenitate, per mediam arbem influentis proiectis armis, plenus pulveris ac sudoris in praefrigidam undam se proiecit. Q. Curtius, l. 3. c. 4. de Cilicia loquens, Pyramus, et Cydnus, incliti amnes fluunt. Cydnus non spatiô aquarum, sed liquore memorabilis: quippe leni tractu e fontibus labens, purô solô excipitur; nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent. Itaque incorruptus, idemque frigidissimus, multâ riparum amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit. Hîc Alexander Magnus vitae periculum, se lavans subiit: Apud eundem vero Fridericus Barbarossa, ex Oriente reversus, A. C. 1190. similiter loturus obiisse creditur. Strabo, l. 14. ubi de Tarso: Cydnus mediam perfluit iuxta Gymnasium Iuniorum. Eius ortus non procul est, alveus vero per profundam vallem illatus recta in urbem ingreditur: ψυχρόν τε καὶ τραχὺ τὸ ῥεῦμά ἐςτι, ὅθεν καὶ τοῖς παχυνευροῦσι, καὶ ποδαγριζομένοις κτήνε???. καὶ ἀνθρώποις ἐπικουρεῖ. Ubi alii ταχὺ legunt. Eustathius in Dionys. ψοχρὸν δέ φασι καὶ ταχὺ τὸ ῥεῦμα τȏυ Κύδνου. Vitruvius, l. 8. c. 3. Cydnum podagrae mederi docet, cruribus eo mersis. Plut. in Alex. Η῏ν δὲ ἡ διατριβὴ διὰ νόσον, ἣν οἱ μὲν ἐκ κόπων, οἱ δὲ λουςαμένῳ εν τῷ τȏυ Κύδνου ῥέυματι καταραγεν´τι προςπεσεῖν λέγουσι. Arrian. l. 2. Οἱ δὲ εἰς τὸν Κύδνον ποταμὸν λέγουσι ῥίψαντα νήξαςθαι ἐπεθυμήςαντα τȏυ ὕδατος, ἱδροῦντα καὶ καύμμτι ἐχόμενον. Ο῾ δὲ Κύδνος ῥεῖ διὰ μέσης τῆς πόλεως, οἷα δὲ ἐκ τȏυ Ταύρου ὄρους, τῶ πηγῶν οἱ ἀνιχουσῶν, καὶ διὰ χώρου καθαροῦ ῥέων, ψυχρός τέ ἐςτι, καὶ τὸ ὕδωρ καθαρός. Solin. c. 41. scribit eum, a candore, Syrorum linguâ nomen esse sortitum: Quicquid candidum est (inquit) Cydnum gentili linguâ Syri dicunt. De eo Dionys. v. 868.Κύδνου τε ςκολιοῖο μέσην διὰ Ταρσὸν ἰόντος.Tibullus, l. 1. El. 7. v. 13.At te Cydne canam, tacitis qui leniter undisCaeruleus placidis per vada serpis aquis.Ovid. l. 3. de Arte Am. v. 204.Vel prope te nato, lucide Cydne, croco.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.